- PETASUS
- PETASUSpileus Thessalicus. Sueton. in Aug. c. 82. Dominon nisi petastaus sub Dio conspiciebatur. Erant autem istiusmodi pilei marginati ac arcendo Soli apprime accommodi, quales nostrates galeri sunt: cum communes pilei margine carerent, sicut ii, in quibus somnum capimus. Aethiopes quoque Petasô utebantur marginis adeo ampli, ut decem hominibus inumbrandis par esse posset, referente Nicol. Godinô de rebus Abassinor. l. 1. c. 12. De Thessalicis Petasis late disserentem vide Hadr. Iunium Animadvers. l. 2. c. 6. Mercurium petasatum caduceatumque habet Inscriptio lucernae Olybianae, i. e. ut latronum Deum, coopertum caduceique somniferi virtute oculos perstringentem, Fort. Licetus de Lucernis antiq. l. 2. c. 12. sed et Petasus Mercurio ut Deorum nuntio, convenit: proprie enim Petasum, a πετάννυμι, i. e. extendo, dictum, pileum fuisse viatorium, Solem arcentem, indigitat quoque Plautus Prologo Amphitruon. ubi idem, v. 143.Ego has habebo hic usque in Petaso pinnulas.Tum meo Patri autem torulus inerit aureus,Sub Petaso.Unde Disid. Heraldus ad ista Arnobii l. 6. Cum petaso gnatus Maiae, tamquam vias aggredi praeparet: Petasi, inquit, et pilei in itinere usus, cum alias raro pileis uterentur. Vide Iustum Lipsium de Amphitbeatro c. 19. A'forma itaque huius tegminis, per tralationem Petasus dicitur, quod in galeri formam aedificiis superopositum, extensumque est, in metae modum se trahens, Plin. l. 36. c. 13. Item, maius tintinnabulum ad galeri seu Petasi similitudinem factum, Petasum autem a Varrone (verba sunt Hier. Magii l. de Tintinnabulis c. 1.) in tholo huiusmodi instrumentum appellari (si memoriâ fideli in deposito utor) aliquando animadverti: quamquam et in Laconico clypeus aereus, per cuius deductionem ac reductionem calor augeri vel minui consuevisset, sic dicitur; ut apuae Vitruvium, ubi de Balneo agit, perspicere licet. Vide Franc. Swertium Not. in locum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.